Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
omnipotenti Deo laudes et gratias egimus, exultantes ingenti laetitia, quod ipse dampnate memoriae Ludouici de Bauaria, inimici Dei et ecclesie sue sancte persecutoris et hostis inquinati terminum posuit, et eum tela vite succisa de hac luce subtrahens, dies suos, quos in longum nimis ilie homo nequam perduxerat, terminauit, regnique tui primordia diri— gens, et prosequens fauoribus opportunis, nonnullas ciuitates, villas oppida, et alia loca, ad tuam obedientiam et deuocionem adduxit, supliciter deprecantes eum, vt omnipotenti virtute sua tibi semper assistat, et ad laudem suam , ipsius honorem Ecclesie , ac statum prosperum et tranquillum fidelium deuotas tibi efficiat cunctas Imperii nationes, sicque priorum temporum auferatur malitia , libertas EccJesiae conculcata refulgeat, Jura collapsa reparentur Imperii, et omnia prospere tuo tempore instauren- ' tur. Tu ergo fili karissime, acceptabile tempus, quod ille, per quem viuis et regnas feliciter et opportune disposuit, prudenter attendens ad ea, que Deo placita, et grata cognoueris , et honorem ipsius Ecclesie, Matris tue, respiciant, ac tui status votiua pariter incrementa producant. Erige animum, conuerte studia, et operationes intende, et sic te sub spe diuini auxilii et fauoris accingas, quod dextra Domini actus tuos et opera dirigente, aspera conuertantur in plana, et indirecta quomodolibet dirigantur. Nos enim ad honoris augmentum et negociorum tuorum felicem promotionem, et vtilem habentes affectionem, et animum promtiorem , literas, quas dicti nuncii tui petiuerunt, benigne concessimus, quamquam ipsi eorum ad te reditum properantes, eas omnes noluerunt expectare, mittimus tamen literas, quibus ipsi se proxime amplius indi-