Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

mum Nicolaum, felicis recordationis Dominus Orosi­us, Dominus auusnoster, et bonae memoriae Ste­jDhanus, Dominus genitor noster, Illustresreges quon­dam Arasciae habuerunt, et quam Nos multo inagis habemus, specialiter nos inducit, ut Ecclesiam ipsi­us Beatissimi Nicolai de Baro, in qua corpus ipsius Sancti venerabiliter requiescit, et de cuius tumba incessanter Manna manat, honore et commodo be­neuolo prosequamur. Cum itaque, sicut pro parte Capituli dictae Ecclesiae petitio nobis exhibita con­tinebat, in ipsa Ecclesia est necessitas certae quan­titatis cerae, anno quolibet pro cultu Diuino; Nos autem considerantes, vt Diuinus cultus in ipsa Ec­clesia augeatur, et vt specialiter pro animabus Do­minorum Aui et Genitoris nostri praedictorum , et etiam pro salute nostra et Domini Nati nostri et no­strae Consortis oratio semper fiat, de nostro tributo quod habemus in dicta Ciuitatae Ragusiae, anno quolibet in perpetuum pro cera emenda in dicta Ec­clesia ducenta perpera bonorum grossorum Veneti­corum, duodecim pro quolibet perpero compula­torum concedimus atque donamus, incipiendo vide­licet a praesenti mense Augusti praesentis anni quar­tae decimae Indictionis. etc. — — Datum Scopiae sub pendenti sigillo et subscriptionibus manus no­strae Maiestatis anno Domini MCCCXLVI-o. Indi­ctione quarta decima, die vigesimo mensis Augusti. Imperiatus nostri anno primo/ c Apud Farlat. 1. c. fol. 127—128. Fuit hic Stephanus, co­gnomento Duscianus, nepos UrOscii Milutini, fiiius Ste­phani ex. thoro illegitimo progeniti, pater Vroscii, re­gnum adeptus anno 1323 , aliquot bellis contra Graecos ac TurCos gestis inlcytus, factus socer Ludouiei Regis Hungariae, a Graeco in latinum ritum propensus; sed spem corrupit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom