Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
commiserit, vt eatenus Inuestigationem facerent, ex qua Inuestigatione vera eorumdem Siculitate eueniente, Mattas etiam Regia eos pro veris et indubitatis Siculis recognouit, ita quidem vt super eo extradatas Literas tPriuilegiaIes nullibi producere teneantur, et vbi placita foret ipsis habitatio libera coneedatur. Exstat in Elencho Literalium Instrumentorum in causa Uketjevithiano - Fazekasiana coram tabula districtuali Transtibiscana promota reuelatorum. Hinc quoque patet error quorumdam nouiorum Scriptorum, Diplomatutn diversae classis et conditionis hominum mentionem facientium notitia carentium, qui ignobiles vel a mancipiis, vel a delinquentibus ortos esse praepostere statuunt. Gabriel Nagy. , . XXI. C. Paulus, Judex Curiae regiae de mediate sessionis in Noszlop per Nicolaum de eadem iure mediante reobtenta, testatur. A. 1346. In Literis Comitis Pauli, Judicis Curiae regiae priuilegialibus, in Visegrad duodecimo die octauarum Festi Natiuitatis Beati Joannis Baptistae, Anno Domini MCCCXLVI-o subortis reperiebatur: quod Nicolaus, filius Poka, de Noczthoph, medietatem cuiusdam loci sessionalis in eadem possessione Noczthoph vocata prope Ecclesiam Beatae Margarethae Virginis ibidem a parte occidentali adiacentem, simui cum triginta quinque iugeribus terrarum arabilium ac aliis suis vtilitatibus sub metis et terminis literis in eisdem conscriptis, a nobili Domina relicta Matthaei, filii Joannis, filii Chep (Cheng?) de praelibata Nozthoph lite mediante, et per modum Juridicum reobtinuisset.