Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

concubia cum Joannae coniacerei, ab vno ex con­iuratis euocatus, vt Neapolim quam totius propera­ret, aliquid accidisse, quod aduentum exposceret. Statim atque ille thalamo reginae exiuit, ostio a cu­biculario Joannae aspessulato , exclusus in manus coniuratorum Caroli Artosy, Roberti Cabani Mare­schalli, Nicolai Mirizani , cubiculary, et comitum Turlisy, Leonestae, et Stellae incidit. Hic laqueum ab Joanna olim tortum Andreae collo iniecerunt, et trabi appensum pedum attractione in momento stran­gularunt, strangulatumque a fenestra in subiectum hortum eiecerunt; cogitantes per noctis obscurum sepelire, remque aliqua ratione occultare. Ad ca­sum deiecti cadaueris excita aliqua cubicularia, gen­te pannonia, conclamauit et coniuratos in fugam ex timore coniecit. Joanna porro, vt a se crimen oc­cisi mariti amoliretur, Neapolim summo mane re­uertit, et post eiulatus muliebres , vniuersis regni Proceribus coram, et per literas imprimis Clementi Pontifici, et Ludouico Vngariae regi, dinde reli­quis Principibus Christianis, innocentiam suam osten­dere contendit, Ludouicus autem nequicquam eius excusationes admisit, sed vnica breuique epistola facinus ei exprobrauit. Exequiarum genus aliud, quam regium , Petrarcha memorabat. Namque ali­quantum in horto fenestris subiecto insepultum ca" daver ad ludibrium iacuerat; neque quicquam Jo­anna de illo sepeliendo decreuerat. Vrsus Minuto­lus, Canonicus Neapolitanus, miseratione motus, il­lud aere collato Neapohm transtulit, in Calhedrali Basilica in Oratorio Diuo Ludouico dicato, depo­suit. Diutius in ignobili Sarcophago iacuerat, do­nec superioribus annis Franciscus Capieius Abas ei tumulum candido marmoreum erexisset, et epita­phium inscripsit, quod adiungo :

Next

/
Oldalképek
Tartalom