Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
diuinas procurat leges, peribit: — Propterea fili Charissime, edicta Patris tui semper tibi sint promtuosa, vt prosperitas tua vbique regalibus dirigatur habenis. — Quis Graecus regeret Latinos graecis moribus? Aut quis Latinus Graecos latinis? Nullus. Igitur consuetudines sequere meas." S. Steph. Decr. I. cap. 8. b) Leges in Senatu aut conuentu publico fert, et interpretatur: ,,Regia dignitate auctus(Stephanus) qua prudentia, moderamine fuerit, declarat satis edictum, quod ab illo, cumEpiscopis et H u ngariae Primoribus, promulgatum est} quo singulorum vitiis singula aahibuit remedia, et vt pacis, qua Chrislus orbem condonauit, se filium ostenderet, inter caetera cauit, ne quis alium hosliliter inuaderet; ne quis vicinum suum absque iudicii sententia laederet; nequis viduas et pupillos opprimeret. Id vero decretum perpetui foederis subscriptione ad posteros transmisit" Hartuicus 1. c. p. 134. „Quoniam vna quaequae gens propriis regeretur legibus; idcirco Nos quoque Dei nutu nostram gubernando Monarchiam, antiquos et modernos imitando Augustos, decrelali meditatione nostra statuimus genti nostrae, quem ad modum honestam et inotTensam ducerent vitam, vt sicut diuinis legibus sunt ditati, similitcr etiam secularibus sint addicti: Vt quantum boni in diuinis ampliantur, tantum mali et rei in istis vilitentur (mulctentur)/ 4 S. Stephanus L. II. praefatione; cf. leges ab aliis regibus rogalas. Parte Il-a tit. 3. 6. c) Leges latas exequitur, confirmat, vel reformat: „Andreas I. praecipit vniuersae genti suae sub poena capitalis sententiae, vt deposito paganismo, prius eis concesso, ad veram Chrisli fidem reuerte-