Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ternam. Vninersorum nomine tam presentium, quam posterorum volumus fieri manifestum, quod hono­rabiles et discreti viri, domini Michael prepositus ecclesie omnium Sanctorum de Castro Wesprimien. iNicolaus Archi-Diaconus Simighien. Magistri Joban­nes quondam Sublector, et Cosmas Decanus , Ca­nonici et procuratores Ecciesie Wesprimien. suo etc. omnium dominorum et canonicorum eiusdem eccle­sie vice ac nomine ad nostram accedentes presenci­am, exhibuerunt nobis priuilegiale instrumentum excellentis principis beatissimi Ladislai Dei gratia olim Iiungarorum regis gloriosi, sub suo vero si­gillo auteniico, fere super vniuersis iuribus, terris ac possessionibus dicte ecclesie confectum, non ab­rasum , non canceliatum, non in aliqua sui parte viciaturn , enarrantes e£ petentes cum instantia vt, quia ipsum priuilegium in sua carta foret vetustum et antiquum, et quod propter viarum discrimina ipsum instrumentum cogerentur vsque ad haec tem­pora in conspectu omnium regum et reginarum ac in praesencia praelatorum, baronum, procerum et nobilium Hungariae regni in iudicio, et extra iudi­cium et in congregatione semper in specie exhibere, et praesentare; quare insua scriptura pro­pter vetustatem et continuam deportationem et exhi­bitionem eiusdem iam per se de! en incepisset; prae­cipue propter singularitatem, seu vnitatem ipsius instrumenti, vt dictum est, super vniuersis Juribus Ecclesie supradicte, foret et videretur periculosum in specie deportari conlinue. Ob hoc toto mstru­menti tenore de verbo ad verbum praesentibus tran­sumto sub nostro authentico sigillo priuilegialiter eis concedimus ad certiorem euidentiam cunctorum et ad cauteiam periculi et formidinis prenotate. Cuius

Next

/
Oldalképek
Tartalom