Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
CCCVIII. Ludouicus R. H. de cambiatura nouae monetae per hospites, et Gallicos specialiter villae Agriensis impedita per Comitatum He2>es informatur. S. A. Serenissimo Principi, Domino eorum metuendo. Ludouico, Dei gratia , Regi Ilungariae, Co— mes Comitatus — ac Judlium de eodem, se ipsos ad omnia genera mandatorum, sincerae salutis aiFectum cum promptitudine famulandi. Nouerit vestra Excellentia, nos nuperrime literas vestras honore, quo decuit, inter cetera recepisse, quod quandocunque, et quotiescunque nos per nuncios et Procuratorem Magistri Comitis Camerae vestrae Regiae Maiestatis requiren. semper duos ex nobis viros idoneos ad vidend. et feciend. proclamat. cambiliones monelarum vestrarum , et cursum earumdem in dicto Comitalu perficiend. cum eisdem procuratore et hominibus Domini Domini D. Archiepiscopi, ac Magnici Viri P. Magistri Tauarnicorum vestrorum destinaremus, et posthac quotiens oportunum fuerit, seu necessarium praemissi negocy seriem veslrae fideliter rescriberemus Maiestati. Nos igitur praeceptis vestris obedire cupientes vt tenemur, duos ex nobis prouidos et vtique fide dignos viros idoneos, videhcet — — cum annotatis transmisiinus ad praemissa mandata vestra exequenda, qui quidem soeii nostri tandem ad nos reuersi, nobis concorditer retulerunt isto modo : quod ipsi pridie vtpote feria tertia proxime praeterita octau. festi — iam praeteriti in ciuilatem Agriensem cum eisdem accessissent, et in foro gcnerali facla proclainatione, memoratas monetas vestras iuxla continenliam dictarum aliarum literarum vestrarum exinde confeclarum, iu eadum Ciuitatc in foro cambire, et paten-