Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

(juod huiusmodi indullum nullatenus vobis prodesse potest, sed quodammodo per easdem lilteras infrin­gi videtur, pro parte vestra nobis fuit lrumiliter supplicatum, vt prouidere vobis super hoc de opor­tuno remedio dignaremur. JNos igitur volentes vos fauore prosequi gratiae specialis, huiusmodi suppti­cationibus inciinati volumus, ac vobis et praediclo vestro Ordini tenore praesenlium auctoritate Apo­stolica indulgemus, vt ad dandum seu praestandum huiusmodi procurationes aliquibus legatis etiam de latere vel quibusuis nunciis dictae sedis, aut alia quaeuis subsidia, seu exactiones, quocunque nomi­ne censeantur, quibuscunque personis, vel ad con­tribuendum in procurationibus seu subsidiis huius­modi minime teneamini, neque ad id compelli pos­sitis inuiti praetextu quarumcunque litterarum di­ctae sedis , sub quauis forma vel expressione ver­borum, iam forte concessarum, vel in posterum concedendorum; nisi in eisdem litteris nominatim expressa fuerint omnia nomina monasterioium ve­stri Ordinis supra dicti; districtius inhibentes huius­modi legatis et nunciis et quibuslibet aliis, ne vos super praemissis contra indultum nostrum huiusmo­di , quomodibet molestare, aut ad soluendum pro­curationes et subsidia, seu exactiones huiusmodi , aut ad contribuendum in ipsis vos quouis modo com­pellere praesurnant, ac decernentes , extunc irritos vel inanes quoscunque ])rocessus, ei sententias, quos et quas po>t et contra itdribitionem nostram huiusmodi conlra vos fieri contigerit, seu etiam pro­mulgari. INulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessiouis et constitutionis inhin­gere, vel ei ausu temerario coutraire. Si quis autem hoc attemptare praesumserit indignationem omnipo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom