Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
tisset, imo muiti , et quam plures ex. ipsa ciuitate nostra ad exlraneas prouincias et tenuta dispersi extitissent; supplicantes nostrae Maiestati vice et nominibus vestris, vt vestvae Communitati ac eidem Ciuitati vestrae Catharensi in signum nostri regii adminiculi libertatum praerogatiuas et graliarum priuilegia, quibus hactenus ciues eiusdem ciuitatis nostrae Ca harensis gauisi fuissent, ratificare et confirmare dignaremur, vt, iis a nostra Maiestate concessis, sicut numero, sic nominibus posselis fidelitate multiplicari, et augei i, profectus et honoris materia a Vestra communitate nostrae proueniret Maiesiati: Nos iiaque con.siderantes, quod dum nostris fidelibns subditis in eorum narralionibus gratiarum praerogatiuas concesserimus, et dum eorum onera remouebimus, in ipsorum quiete quiescimus, et fou e m u r 1 n p a ce ; praemissis supplicationibus ex parte vestri nostrae porreciis Maiestati gratiose exauditis , et admissis , praemissarum libertatum , praerogatiuarum et gratiarum priuilegia, quibus hactenus gauisi extitistis, confirmantes ratificamus, quousque ipsi Deo propitio diclam ciuitatem nostram Catharensem personaliter visitabimus , vel Domina regina consors nostra charissima ad illas parles feliciter accedendo visitabit, vt tunc nos , aut eadem Domina regina super qualitatibus Jibertatum vestrarum in melius sciscitari, et experiri de vestro commodiore ac tutiore slatu, ac liberlatum praerogaliuis vestrae fidelitati indulgeri debendis maturius deliberare possimus. Datum Zagrabiae Sabba ho proximo anle festum Epiphaniae Domini. Anno eiusdem Millesimo CCC. Octuagesimo Secundo." Ex originalL Ludouico Rege Hungariae anno lioc exstincto» Ciuitas Ecclesiae Catharensis venit sub imperitun, pote-