Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ctos, suadente Justitia, merito coutumacem , et in eius contumaciam praedictas expensas ad sexaginta florenos auri de Camera boni et Justi ponderis, praefato Domino Petro Stepliani Praeposito , Principali, aut eius Procui atori legitimo, per eundem D. Valenlinum Episcopum , ex aduerso Principalem occasione expensarum praedictarum dandos, et persoluendos, realiter elTectiue, prouida moderatione praeuia in scriptis taxauimus per praesentes. Recepto tamen postmodum ab eodem Magistro Doyno Procuratore, et per eum in nostris manibus sacrosanctis manu tactis Scripturis , ad sancta Dei Euangelia corporali praestito iuramento, quod tantum — — ex parte sua — expendere haberet, in et pro prosecutione causae memoratae. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praesentes Literas nostras, seu praesens publicum Instrumentum, huiusmodi nostras sententiam, et expensarum taxationem in se continentes, seu continens, per Reginaldum Notarium Pubiicum, nostrumque et huiusmodi causae coram Nobis Scribam infrascriptum, subscribi et publicari mandauimus, nostrique sigilli fecimus appcnsione muniri. Taxatae fuerunt huiusmodi expensae per Nos Joannem Auditorem praefatum Lucae in Ecclesia S. Joannis Maioris praedicta, pro audientia causarum Apostolica , vt praemittitur , deputata, Nobis inibi, Mane liora causarum ad Jura reddendum, in loco nostro solito , pro tribunali sedentibus, sub anno, indictione , et Pontificatu, quibus supra , die veneris , decima nona Mensis Julii, Praesentibus tunc ibidem testibus supra scriptis, ad praemissa vocatis, et specialiter rogatis etc. Signuin Caneellariae Stellu dupplieata, maior et niinor stijjiti euipiam infixa cutn testificatione: Et ego Reginatdus •