Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
CCXCIV. Processus inter Valentinum Episcopum Quinque-Ecclesien. ac Petrum Praepositum Demesien. decimarum quarumdam causa; quo ius illud idem Episcopus lucratus , mox causa appellata^ amisit, quaestione retractata non comparens Romae^ contumaciae, et in expensis damnatus fuit. A. 1381. In Nomine Domini Amen. Dudum Sanctissimus in Xto Pater et Dominus noster, Dominus Vrbanus, Diuina prouidentia Papa sextus, et singulas causam et causas tam ciuiles quam criminales, ac appellaliones et appeliationem et negoty principalis et negotiorum principalium ipsarum, quae vertebantur, seu verti et esse sperabantur inter Reuerendum Patrem, Dominum Valentinum, Episcopum Quinque-Ecclesiensem, nomine suo, Mensaeque ac Episcopalis suae dignitatis, ex vna parte, et Petrum Stephani, Praepositum Dimisiensem. Vesprimiensis Dioecesis, et alios, qui sua putabant interesse, communiter vel diuisim. de et super nonnullis Decimis, terris, bonis, possessionibus, iuribus et iurisdictionibus, et rebus aliis, ac excommunicationis, suspensionis et interdicti sententys , et processibus habitis, et factis in partibus, authoritate Apostolica , nec non iniuriis, verbalibus et realibus, damnis , interesse, et expcnsis ac eorum omuium praemissorum et cuiuslibet eorum occasione, etiam diuisim, ex altera ; quondam Wilhelmo Herborth, Decretorum Doctore, tunc capellano suo, et ipsius Sacri Palaty causarum Apostolicarum Auditori commisit audiendas, decernendas et fine debito terminandas, tum emergentibus , incidentibus, dependentibus , et connexis , cum potestate citandi dictum Petrum Stephani, Praepositum et alios, qui sua putassent interesse, extra Roma-