Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

cum etiam ex eo, ut iidem fideles Cives nostri Po­sonienses sicut numero sic et fidelitate augeantur, et fruetus honoris ex eis Nostrae Ma estati accrescat} volentes eos in omnibus his Libertatum Praerogativis congaudere, quibus aliae Liberae Civitates dicti Re­gni Nostri Hungariae gaudent et fruuntur, de con­sensu dictae Dominae Reginae Consortis Nostrae Charissimae ac eorundem Praelatorum et Baronum nostrorum decernentes duximus commiitendum, ut a modo et deinceps dictus Comes Templinus Magister Tauernicorum nostrorqm bona et haereditates quo­rumlibet Civium nostrorum de dicto Posonio absque haeredum utriusque Sexus, ut praefertur, solatio decedentium proximos tamen Consangvineos vel Af­fines habentium nequaquam praesumat sub nomine Nostrae Maiestatis vel etiam Auctoritate propria si­bi ipsi usurpare, vel occupando applicare, sed hu­iusmodi Bona et JJaeredilales talium decedentium Civium nostrorum praedictae Civitatis, si ipsi dece­denles testamentum de ipsis bonis et haereditatibus fecerint, tunc iuxta Testatoris voluntatem ad hos, quibus in huiusmodi testamento relinquentur ; si ve­ro testamentum nullum fecerint, tunc ad proximio­res Consanguineos vel Afiines superstites talis dece­dentis devolvantur, libertate et consvctudine dicta­rura aliarum Liberarum Civitatum Regni Nostri re­quirente. Adiicientes, ut si dictus Magister Taver­nicorum nostrorum quicquam Aclionis vel Quaestio­nis pro iure suo sibi ratione Magistratus sui Tauer­nicalis competenti habuerit, contra Cives nostros praedictos, tunc in praesenlia Judicis eorundem et ab ipso Judice requirat iustitiam; si vero contra Ju­dicem , tunc a diclis Civibus nostris id exequatur ; et si idem Judex vel dicti Cives nostri iustitiam de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom