Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
vnam prouiuciam per se distinctam a praefata Prouincia Hungariae faciant, et Prouincia Dalmatiae existat, et nuncupetur iuxta morem dicti Ordinis, prout in aliis Prouinciis est fieri consuetum , perpetuis futuris temporibus deputetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrorum voluntatis, constitutionis , statuti et ordinationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et BB. Petri et Pauli Aposlolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romao apud S. Petrum V. Nonas Martii Pontificatus nostri anno II." Ex Originali. CCLXXI. Capitulum Poson. Jacobum de Pokatelek, iu»su regis Ludouici, in possessionibus nouae donationis titulo impetratis statuit. A' 13S0. Yniuersis Christi Fidelibus tam praesentibus quam futuris, praesens scriptum inspecturis , Capitulum Ecclesiae Posoniensis salutem in salutis Largitore. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire, Quod nos Literas regias pro Jacobo , filio Nicolai de Pokateieke, ac Joanne et Thoma, fratribus suis vterinis, super nouae donationis tilulo loquentes, honore quo decuit, recepimus in haec verba: Ludouicus, Dei gratia rexHungariae etc. Fidelibus suis, Capitulo Ecclesiae Posoniensis salutem et gratiam. Noueritis, quod nos consideratis fidelitatibus et fidelium seruitiorum meritis Jacobi, fily Nicolai de Pokateleke , quibus nobis idem fideliter et feruenter studuit complacere , quasdam possessiones nostras Chukarabony, Nagy Udvarnok, et Barlabas vocatas, in Comitatu Posoniensi habitas,