Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
emanatarum Comilatui Gomoriensi super co sonans, ut quamuis Rex Benedicto filio Dominici de Bachka et Dominico filio Beke deKis Isep super interemlione condam Joannis dicti Cynege filii Mieliaelis de Tornalja et famuli eins Jacobi gratiam fecisset specialem; tamen quia iidem homicidae superstitibus interfectorum in pecunia non satisfecissenl, igitur ut per Comitatum ad satisfaciendum compellantur , ipse Comitaius huiusmodi homicidas medio Demetrii filii Thomae de Gara Judicis nobilium seu ad impendendam satisfactionem compellantur. Contra praefatos Benedictum et Nicolaum consequenter Justinam filiam dicti Joannis Cynege, ac Annam Reliclam interfectorum evocasset. Qua euocatione facta Dominicus filius Beke vnam medietatem exsoluendam assumpsit, nempe 25. inarcas puellae Justinae et 5. marcas pro Dote annae Relictae Jacobi; Alia vero medietas, nempe 30. inarcae per Benedictum deBachka exsoluenda remansisset, qui non comparuisset. Originale. E Capitulo Scepusieusi Cubr. Nagj. CCLXVI. Comitatus de TVarasd super diuisione inter Nobiles de Komor peracta transactionales' A. 1379. Nos Magister Johannes filius Thome, de Molnar vicesgerens magistri Johannis filii Hostl (Hosth?) Comitis Zagorie, Comes Yarasdiensis et Judices nobilium memorie commendamus. Quod Petrus filius Pethew Paulus filius Michael et Johannes Laurentius filii Jacoby nobiles de Komor coram nobis personaliter retulerunt quod ipse possessiones ad dictam Komor pertinentes quas ipsi inter se indiuise habuissent, presentibus homine nostro, Judicibus Nobili-