Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Saro de mutua successione, indultu regio confectat fassionaltn exhibet. A. 1378. Nos Capitulum Ecclesie Strigonien. tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod magister Johannes miles filius Andree de Mjkola ab vna , parte vero ex altcra Ladislaus filius Pclri de Sarow nostri in presencia personaliter constituti per eosdem confessum exstitit oraculo viue vocis et assertum, quod dominus rex ipsis talem graciam specialem mediantibus suis litteris fauorabiliter annuisset vt ipsi de vniuersis et singulis corum possessionibus et possessionariis Juribus ipsos quomolibet contingentibus plenam et liberam disponendi donandi vel legandi haberent facultatem. Igitur ipsi matura deliberatione prehabita, taliter inter se ordinassent. Quod si domino celi volente eundem magistrum Johannem absque heredum solacio mori contigerit, extunc vniuerse possessiones et possessionarie sue portiones vbilibet existentes ad prefatum magistrum Ladislaum et suos heredes deuolui deberent et condescendi; Ita tamen quod domina consors dicti magistri Johannis in eisdem possessionibus moram trahendi et eadem possidendi ac vtendi liberam habeat facultatem tamdiu donec cum alio matrimonium contrahere voluerit, e conuerso autem si prelibatus magister Ladislaus ante obitum predicti Magislri Johannis absque herede decederet ab hac luce, tunc modo simili omnes possessiones et possessionarie sue porciones ad praefatum Magistrum Johannem et suos heredes deuoluerentur eo casu, Jure perpetuo et irreuocabiliter possidende, tenende , pariter et habende. Hoc etiam declarato , quod nobilis domina mater iam dicti magistri Ladislai vsque vitara suam in eisdem possessionibus et posses-