Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

galis Maiestatis preeibus subditorum inclinari cum fauore, praesertim in hys, quae Ecclesiarum com­modis videnlur vtiliter couuenire. Ad vniuersorum proin notitiam harum serie voiumus peruenire, quod discreti viri Magistri, Thomas Rector Altaris B. V. in Ecclesia Albensi siii, et Emericus Rector Eccle­siae Beati Emerici Ducis, de CastroAI­bensi, Canonici praedictae Ecclesiae Albensis, ipsius ac totius Capituli eiusdem Ecclesiae Albensis in personis, in nostrae Maiestatis adeuntes praesen­tiam exhibuerunt Nobis quoddam Priuilegium hono­rabilis Capituli Ecclesiae Quinqueecclesiensis tenoris continentiae per omnia infrascriptae. Supplican­tes nostro cuimini prece subiectiua , vt idem priui­legium ratum, gratum, et acceptum habendo, ac praesentibus verbotenus inseri faciendo , pro ipsa Ecclesia Albensi, ipsisque suis Ministris Deo famu ­lantibus, vti nostri regii et regiminis et prouentus interest, officio nostro dignaremur priuilegio confir­mare. Cuius series haec est: Nos Capitulum Ec­clesiae Quinquee-Eclesiensis (vide supra ad annus 1344.) Nos igitur, quia Diuinae Maie­statis reuerentia cordi nostro vehementer insidet. et ad eius Nominis cultum mentis nostrae acies se­dule occupatur, tanto nos ante oculos ipsius cre­dimus maioris gratiae dona percipere , quanto San­ctam Matrem Ecclesiam in suis iuribus studue­rimus propensius conseruare; volentes dignis, iu­stis et iuri consonis ipsorum Magistrorum Tho­mae et Emerici Canonicorum praedictae Eccle­siae Albensis supplicationibus, nominibus, quibus supra, nostrae Maiestati per ipsos humiliter et de­uote porrectis , regio fauore inclinati praedictum priuilegium non abrasum, non cancellatum nec in 28*

Next

/
Oldalképek
Tartalom