Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

et commetaneorum, nobiliumque eorumdem com­prouincialium communi Inquisitione mediante fien­dam submiserat, prefatus vero procurator ipsius in causam altracti, eandem in sua innocuositate, ad ipsam communem Inquisitionem non submiserat, pro eo, vna cum regni nobilibus, nobiscum adiudican­tibus commiseramus eo modo, quod prefatus Nico­laus Litteratus de Beu vigesimo quinto se nobilibtis, super eo , quod ipse in totali premissa accione et acquisicione prefaloi um domini Andree prepositi et filiorum Nicolai innoeens esset penitus et immunis, ac prefati Nicolaus, et alier Nicolaus, eo tempore quo eosdem sibi statuere commisissent, apud ipsum non fuissent nec existerent, in octauis fesli Pasce Domini proxime tunc venturi coram dicto Conuen­tu Sjmigiensi sacratnentum prestare etc. deliinc se­riem ipsius Juramenti partes in literis dicti Conuen­tus Sjmigiensis ad octauas festi beati Georgii mar­tiris similiter tunc affuturas nobis reportare tenean­tur. Tandem ipsis octauis sancti Georgii instantibus prelibatus Georgius de Korothna pro annotacis do­mino Andrea preposito et Magistro Michaele Johan­ne et Trepk filiis Nicolai cum procuratoriis Lilteris dicti Conuentus Sjmigiensis ad nostram veniendo presenciam , litteras eiusdem Conuentus super pre­missis memorialiter confectas nobis presentarat hune tenorem continentes, Nos Conuentus mona­sterii Sancti Egidiide Simigio (vt supra A. 1377.) Quibus quidem litteris exhibitis prefalus pro ­curator dictorum domini prepositi et Magistri Mi­chaelis, ac Johannis et Trepk, eis in premissis iuris equitatem per nos petiuit elargiri, verum quia in personis prefatorum domini prepositi et filiorum Ni­colai filii Trepk ipsi Domino nostro regi id quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom