Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

et intuitum praedicti Domini regis , per nos et suc­cessores nostros, ac nomine et vice subditorum fi­liorum colligatorum , adhaerencium et sequacium no­strorum, vbique existencium, omnibus modis , Ju­re, forma et causa, quibus melius possumus, teoo­re presencium, facimus et firmamus treugas de omni­bus guerris, litibus, discordiis et controuersiis, prin­cipaliter vertentibus , inter nOs et nostros subditos , lideles colligatos adhaerentes, et sequaces vbique existentes ex vna parte et prefatum Ulustrem Andre­am Contareno Ducem et Commune Venetiarum, sub­ditos, fideles coliigatos adherentes et sequaces vbi­que existentes, et praedictum dominum padue et subditos eius, fideles colligatos, adherentes et se­quaces vbique existentes ex altera , quacunque ra­tione vel causa. Quas quidem treugas bona fide, si­ne fraude , inuiolabiliter seruare, promittimus et te­nemur, vsque festum pentecosten proxime ventu­rum, et ab ipso festo, vsque vnum annum, tunc sequentem, hvs pactis, et condicionibus: Primo videlicet quod interim vsque dictum terminum ces­sent et cessare debeant hinc inde omnis gwerra, no­uitas, Iniuria, dampna, et molestie realia et perso­nalia. ltem qnod vtraque pars teneat et possideat pacifice et quiete et absque molestia alterius partis omnia et singula Castra, fortalicia , et loca, res et bona, aquisitas et aquisita, ln guerra presenti. Item quod ciues, subditi et mercatores vtriusque parlis possint cum plena securitate ad Ciuitates, terras, et loca vtriusque partis ire, stare, recedere et redire, cum personis mercibuset bonis eorum, et facere fa­cta sua, absque molestia, vel impedimento, soluen­do dacia et seruando ordines solitos tempore pacis. Item quod interim durante dicto termino, vtraque

Next

/
Oldalképek
Tartalom