Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

ro Domino Fratri Baudono, Cornuto, Priori Cru­cigerorum, ordinis Sancti Joliannis Jerosolymitani, per Hungariam et Sclauoniam constituto et suo or­dini, per anni circulum, ad citationes, inquisitio­nes, prohibitiones, metarum erectiones, et posses­sionum reoccupationes, et ad omnia alia, quae in talibus processibus iuxta regni consuetudinem fieri consueuerunt, facienda per anni circulum datis et concessis, per nos amicabiliter receptis, iuxta ea­rumdem continentiam, vna cum Johanne de Badon, homine veslro, Nicolaum Chori Ecclesiae nostrae Clericum, ad infrascriptam prohibitionem faciendam pro testimonio transmisissemus ; demum iidem ex­hinc ad nos reuersi, concorditer nobis retulerunt: Quod iam dictae Magnificentiae Vestrae homo, prae­sente eodem testimonio nostro , Sabbatho proximo post festum Beati Viti et Modesti Martyrum proxi­me praeterito, Magistros Philippum et Marcum, fi­lios quondam Sebe Judicis Albensis, ab occupatio­ne, utensione, terrarum arabilium predicti Domini Baudonis et sui Conuentus Izka vocatarum, perarari et semendaii (sic) et suarum percipifactione, ac in territorio seu in superficie terrae Izka domos et ae­dificia praeparari factione, nec non falcatione foe­netorum et pratorum eorum, et asportari factione, et generaliter quarumlibet vtilitatum perceptione, prohibuisset publice et manifeste. Datum secund die diei prohibitionis antedictae. Anno Domini Millesi­mo, tercentesimo septuagesimo sexto." E Chartario Crucigerorura. Tomo III. p. 389- Erit docu­mentum hoc ad annura 1374- referendum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom