Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
dem, cum procuratoriis literis Capituli Ecclesiae castriferrei, iuxta continentiam priorum literarum nostrarum prorogatoriarum in octauis festi Beati Michaelis Archangeli, in anno proxime transacto, preteritis , iu figura nostri iudicii comparendo, contra Valentinum, filium Valentini et Matheum filium Georgii de eadem Halastow, prout per lileras nostras exinde confectas informabamur , presentarat tali modo : Quod ydem Valentinus et Michael duas partes eiusdem possessionis eorum Halastow nuncupate-, ipsos scilicet Stephanum et Georgium omni iure contingentes, iniuste occupassent, et occupatas potentialiter detinerent. Cum tamen eisdem Valenlino et Michaeli de eadem possessione non plus, nisi de tertia parte ipsius possessionis, porcione scilicet condam Som , sine herede masculino decessi, quarta filialis deberet prouenire. Nam idem Mathias, filius Mathei, filii Stepk , filii Cheed, ipsi vero Valentinus filius Valentini ac Georgius, Pater ipsius Michaelis, filius filie dicti Som, filii eiusdem Cheed extitissent. Ipse etiam Cheed tertium filium nomine Petrum, sine herede masculino defunctum habuisset, ipseque Petrus filias habere dinosceretur, et sic ipsa tota possessio Hatastow vocata iure successorio in ipsum scilicet Stephanum et dictum Georgium foret deuoluta, et ex eo dictarum duarum partium possessionis prenotate detentionis rationem scire voluerant a Valentino et Michaele supradictis. Quo percepto Jacobus filius Oliuerii pro predictis Valentino et Michaeie cum procuratoriis literis annotati Capituli C-astriferrei ad nostram veniens praesentiam responderat tali modo: Quod ipse due partes possessionis supradicte, quas videlicet iidem Valentinus et Michael possiderent, eisdem Valentino