Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

des ipsumPraepositum ratione praenotatae possessionis quomodolibet impedire attentarent, ipsos ex parte sua pacifice Jnon conseruando in eadem, extunc de possessionarys portionibus ipsum Dominum Episco­pum titulo empticio per se contingentibus, vbicun­que habitis et existentibus, cum dicto fratre suo pretio comparatis, bis seu duppliciter tantum, quan­ta foret possessio praenotata, equiparem et consi­milem dupplici qualitate et quantitale, vtilitate et valore, in loco consimili, pacifico videlicet et quie­to eidem Monasterio dare teneantur , et assignare. Hoc etiam declarato: Quod si aliquis seu aliqui praescriptam possessionem a dicto Monasterio iuri­dice, aut aliter qualitercunque, quod absit, aufer­ret, extunc ne praemissa ipsius Domini Episcopi liu­iusmodi salubris donatio ac salutifera ordinatio in­fringatur, et ne ipsa idem Dispositio destitui videa­tur, saepefati Nepotes sui et eorum heredes de prae­notatis possessionarys portionibus suis emptitys tan­tumdem, sicut eadem exstitit, in qualitate, quanti­tate, et valore praenotato Monasterio ct eius Prae­posito, in loco simili dare teneantur, absque sub­terfugio aliquali. lioc nihilominus non praetermis­so . et signanter notato: Quod praehbatus Praepo­silus et fratres dicti Monastery unam lampadem in eodem Monasterio ante altare sancti Michaelis Ar­changeii constituere et omni die, omnique nocte semper inexstinguibiliter ardere facere, nec non vnam Missam singulis ferys secundis pro fidelibus defunctis decantare, omnibus nihilominus et singu­lis diebus singuli fratres ofliciantes, voce alta aut submissa, collectam de Sancto Joanne Euangelista, deuole dicere debeant et tenentur. In quibus omni­bus conscientia dictorum Praepositi et fratrum ipsi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom