Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

1231. in anatliema commutauerit, ita etiam Bela IV. A. 12G7.tum Andreas III. A. 1298. decretis iteratis; illum ceu extrauagantem; praemissis inde secutis ab­usibus Anno 1GS7. art. 4. confixum esse, gratula­mur. Cum tamen Ludouic. M. legum patriae ac iurium suorum tenax, eundem conlirmare liaud dubitauerit, obtentu iliius Maiestatem Regibus nostris abiudican­dam concedere nequimus. Reliqua, quae oggeruntur, sane intellecta, li­mites sunt potestatis regiae, nondefectus; quiaReges non subordinant regno , Paiatino, aut Comitiis , sed obligant; summam eis conseruant, sed absolu­tam vetant duntaxat potestatem. Maiestas vero in summa, non absoluta, consistit potestate: „Non enim sequitur: Rex non potest omnia libere disponere, ergo non liabet summum Imperium; ergo status Co­mitialiter congregati, ergo Palatinus, sunt ipso su­periores, aut aequales; sunlmum certe, et abso­lutum, non sunt vnum et idem." Phil. Streit Diss. de Principe absoluto. His perample satis disputatis epocham Ludoui­ci nouis illustramus documentis. Pestini 1-a Junii 1841.

Next

/
Oldalképek
Tartalom