Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

CLXXV. Stephani Episcopi Nitriensis super tributo portus SithvatS censua­les. A. 1367. •> Nos fraler Stephanus sacre sancte scripture ma­gister miseratione diuina episcopus Nitriensis signi­ficamus tenore praesentium quibus expedit vniuer­sis, quod quadringentis florenis aureorum cum centum denariis computando, pro quibus nobili vi­ro Comiti Jakus Judici Ciuitatis Posoniensis prouen­tus porlus et tributi nostri de Sithuatew pro anno Domini MCCCLXVII. a festo cathedre sancti Petri apostoli usque ad reuolutionem eiusdem festi annua­lem, pro necessitatibus operis et fabrice ecclesie no­stre , noslrisque aliis necessitatibus subleuandis , lo­cauimus et arrendauimus , quia dictos florenos no­bis plene persoluit, eundem Comitem Jakus conten­tum reddimus et expeditum jmo vigore praesencium contentamus ac immunem affirmamus, hoc adiecto, quot (sic) sicut aliis temporibus, quibus dictos no­stros prouentus sub arenda tenuit, ita et nunc me­dietatem piscium et omnium aliorum victualium in dicto nostro tributo prouenientium ad nostram cu­riam in Sythuatew existentem , ac ibidem commo­rantibus plene el absque fraude faciet administrari. In quorum omnium praemissorum testimonium pre­sentes eidem Comiti Jakus Judici concessimus nostro sigillo episcopali consignatas datum in Wyssegrad decima die mensis Januarii Anno Domini, quo su­pra. L. S. dorso impressi, detriti. In membrana patenter emanatae. E collectiouis G. Gyuriko­vics Onginali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom