Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
qui titulo ducis lot praeesset populis, vteretur magis lionorata appellatione; quarto demum anno post mortem patris sui Geysae, legatione pro corona institula, Regia auctus est dignjtatate." De monarchia et sacra Corona Reg. Hung. centuria I. Ita etiam Ritius: ,,Itaque Stephanus omnem, quae sub imperio erat-Cupan, regionem in suam redrgit potestatem, Regiumque nomen, vltro deferentibus suis, accepit." De reg. Hung. ]ib. II. Auentini proin verba ad solam agnitionem, hoc est, quod Otto III. ac Henricus II. Imperatores Stephanum pro rege agnouerint, sunt attemperanda; ac contro uersia immoderato Germanorum in patriam affectui adscribenda, vt iam a Berneggero de Germanicorum scriptorum placitis fuerat animaduersum: „Admirandum in Germanicis scriptoribus, quomodo in conuersione S. Stephani affectui largiter indulgeant ac scribant, eum Giselae ope et consilio suscepisse Christianam religionem : Praeter Auentinum , et Philippum eodem affectu correpti sunt Sigebertus Gemblacensis, Lazius et reliqui." Parte 1-a d. Tr. §. 279. Falluntur non absimiliter ii, qui reges Hungariae vasallos ex Imperatorum iu d i ca t u arguunt: Si enim nec Otto III. nec Henricus II. dederant Stephano regiain dignitatem, quo pacto potuisset Henricus III. consequi iudicatum? Is proin Petri , Ouonis ac Salamonis litibus auditis, nullam Judicis praerogatiuam, sed solius arbitri honorem exhibuit. Ideo etiam Hungari regem sibi obtrudenti nequaquam paruerant: ,,Legati vero Hungarorum, promiserant Caesari, quod Hungari in omnibus starent ad mandatum eius, nisi quia Petrum in regem non susciperent, quod tamen Caesar summo