Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
in omnem suum vsum commodumque pro suo arbitratu redigendae. Nemini vero seu Dynastae, siue Imperatori liceat hanc Insulam illis redimere; et si quis id conetur, in eum Dei Patris, et Filii et Spiritus Sancti, Virginis Mariae Deiparae, duodecim Apostolorum, omniumque Sanctorum Patrum execratio inctimbat; cui ego quoque, licet peccator, Stephanus Uroscius, Imperator, et mater mea Helena, lmperatrix, et spiritualis paler meus Sava Patriarcha, eiusque spirituales filii poenas dirasque omnes imprecamur: Quod igitur a nobis sancitum et confirmatum est, id omnes ita ratum habeant, et confirment, quemadmodum ego Imperator iterum sancio, et confirnio , meoque legitimo signo aureo rite obsigno. Anno MCCCLXV-o." Ex Slauonico apud Farlat. 1. c. fol. 134—36. CLVIL Ludouicus R. H. possessiones Paty ee Csow pro Georgio, sigillatore suo regio, ac cognatis huius , confirmat. A. 1365. Georgius, filius Sebastiani, sigillator regius, nomine etiam Joannis et JNicoIai filiorum Joannis, filii Gotthardi, et Pauli, filii Nicolai, filii eiusdem Gotthardi, fratrum suorum Patruelium, reambulatorias Capituli Castriferrei de anno 1313. super possessionibus Path et Csow, in Comitatu Castriferrei , per Ludouicum regem, pro haeredibus ac posteritatibus suis vniuersis confirmari curat. Anno MCCCLXV-o." E* processu Tabulari Niczkiano-Rimanocziano in collectione Gabr. Nagy Tomo LXIX. Anno 136 6. CLIX. Ludouicus R. H. in casum si Albertus de Izkarus decederet impro-