Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

accipiunt coronam, nomenque regium, vasallos esse; ^tales fuisse primos Hungarorum reges: Qui argumento hoc ipsos Germaniae Imperatorum vasallos dicunt, Auentini vtuutur auctoritate, in Annalibus Boicis lib. V. dicentis: ,,Rectori eorum (Hungarorum) filio Geysonis, qui obierat anno Chri­sti 996. Gisela soror Henrici despondetur, hac lege atque omine, vt ille explosa falsorum Deorum su­perstitione, Christi veri ac sutnmi Dei cultum, cum popularibus reciperet. Accepit conditionem Prin­ceps Ygrus; statimque aqua lustrica tingitur, Ste­phanus appellatur, etaCaesare Rex nuncupa­tur." Arguunt porro : Petrus Hungariae rex ab ae­mulo Ouone regno expulsus, ad Henricum tertium Imp. se contulit, litigiosae successionis iudicem. — Qui post hunc secutus est in Hungariae regno, Sa­lamon , in turbis intestinis Caesarem Henricum quar­tum iudicem pariter implorauil. Tulit hic pro eodem sententiam ; morem iudici gesserunt ordines Hunga­riae. Petrus oblata corona et lancea se ac regnum Imperio deuouit, consentientibus Proceribus: vt Hungaris ab Ottone tertio datus sit Rex, ab Henri­co vero tertio confirmatus." Ita Ludewig in Germ. Principe L. I. cap. 2. p. 203. elc. Juris consultos Germaniae, hoc in argumento, Scriptorum rebus gestis suppariurn, Auentino vetu­stiorum, ac nostratium, nullam habuisse rationem, mirum omnino, culpandum quoque: Constat etenim ex Hartuico, Stephanum non ineundarum cum Gy­sela, Heinrici sorore nuptiarum gratia regiam acce­ptasse dignitatem, neque his pactis coronatum fuis­se: aut religionem christianam amplexum, docente Hartuico: "Hunc Deo dilectus Adalbertus secundum credulitatis suae veritatem intinxit, nomen sibi im-

Next

/
Oldalképek
Tartalom