Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
pro testianonio fide dignum, quo praesente homo suus regius ab omnibus , quibus incumberet, sciret et inquireret de praemissis omnimodam veritatem, et posthaec secundum quod vobis constaret veritas praemissorum, sibi fideliter rescribatis. Vos igitur mandatis et praeceptis regiae Exceilentiae oblemperare cupientes, vna cum Blasio filio Albusz de Gamas, homine regio, ad praemissa iVlandata regia exequenda religiosum virum, Dominumfratrem Petrum, Custodem, vnum ex vobis in testimonium transmisissetis fide dignum, qui reuersi retulissent, quod ipsi die Dominico proximo ante festum Beati Clementis Papae in anno Domini MCCCXLIV. praeteritum, a quibus decuisset et licuisset, a Nobilibus et Ignobilibus, specialiter a vicinis et commetaneis praefatorum Stephani, filii Cherke , Joannis , Simonis, Ladislai et Martini indagata et vestigata veritate diligentissime inquirendo, sciuissent, quod memorati Stephanus, filius Cherke, Joannes filius Michaelis, Simon filius Petri, Ladislaus filius Thomae, et Martinus de Gamas liberae conditionis homines fuissent, et a progenie ipsorum extitissent. Ipse igitur Dominus Ludouicus Rex huiusmodi querimoniis praedictorum Joannis et Martinv, in sua et dictorum proximorum suorum de Gamas personis suae Maiestati porrectis regio inclinatus fauore, tenorem dictarum Literarum Vestrarum Inquisitionalium de verbo ad verbum confirmasset. In quarum contrarium Blasius Saccrdos, legitimus Procurator iam dicti quondam Domini Ludouici regis , Literas aflirinatorias eiusdem Domini Ladislai Palalini, septimo die congregationis suae generalis Vniuersitati Nobilium iam dicti Comitatus Somogiensis feria quarta proxima post festum — Anno eiusdeni MCCCLX VIII.