Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Biallobotzky. London 1835. Vol. I. p. 240. welcher fur die Schlacht das Jahr 1370. bestimmt."" Dr. Jos. Aschbach. Geschichte Kaiser Sigmunds- I. B. p- 87. Sed Diploma, quo Ludouicus in pugna Bulgarica bene meritos, donauerat> rem gestam plane euincit. V. Cod. Dipl. tom. IX. vol. H. CXLII. Caroli Romanorum ac Ludouici H. regum contra Berbaronem de Mediolano vnio. A. 13G3. Karolus Romanorum ac Bohemiae rex. etc. Notum facimus etc. Quod quainuis litere Bernabonis de Mediolano dudum precesserint nobilis Sagremor de Pomeris , militis sui familiaris, aduentum, in quibus idem Bernabo nostre Serenitati spondebat, quod dictus Sagremor ex vestigio veniret adnostri presentiam, ad compromittendum in facto Bononiensi, quod ad presens inter sanctam Matrem Ecclesiam ab vna, et eundem Bernabonem parte ventilatur ex altera, in personam nostram et Serenissimi Principis Domini Ludouici, regis Hungarie, ea sufficienti potestate munitus, quam ipsemet Bernabo habere posset, si adesset propria in persona, ipse tamen Sagremor veniens prosequendi premissa nullam a prefato Bernabone attulit potestatem , cum tamen merito dictus Bernabo magna diiigentia intendisset ad hoc propter literas nostras huiusmodi, quas non solum nobis, sed etiam praefalo Ludouico regi Vngarie destinauit, et quamuis in hoc animum nostrum satis grauiter commoueret, nobisque materiam tribuerit indignandi, habito respectu ad praeterita sua seruilia, et i:lum singularem affectum, quo celebris memorie Diuus Henricus Romanorum Imperator, auus noster charissimus, domum dicti Bernabonis