Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Originales inarchiuo Camerae. Literarum Cruciger. tomo Hl. p. 979—80. cxxn. Nicolaus Konth Palatinus per Ciues Posonien. partes aduersas Nicolaum , filium Leukes de Cheklis, et M. Petrum , fratrem | Sebes citari iubet, A. 1360. Nos Nicolaus Kontli regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum damus pro memoria, quod discussionem cuiusdam cause, quam inter Comitem Jakus Judicem et vniuersos ciues Ciuitatis Posoniensis, pro quibus Sebastianus literatus cum procuratoriis literis eorumdem astitit, et inter Magistrum Petrum fratrem Sebus, in causam attractum, parte ab altera, pro quo Petrus filius Pauli cum procuratoriis literis Capituli Ecclesie Posoniensis comparuit, iuxta continentiam priorum literarum nostrarum, in octauis festi beati Jacobi apostoli super factis in aliis literis nostris modum et formam Judicii nostri exprimentibus, contentis, facere tenebamur, quia Nicolaus filius Leukus de Cheklysz et Johannes filius Sebus cum quibus praemissa causa, iuxta Judiciariam nostram commissionem communiter decidi et determinari debebat, iuxta continentiam priorum literarum nostrarum prorogatoriarum, et dicti Capituli Ecclesiae Posonien. citatoriarum, ad easdem octauas festi sancti Jacobi non venerunt nec miserunt, ad octauas festi sancti Martini Confessoris proxime venturas duximus prorogandam eo modo , vt iidem Judex et Jurati praenotatos Nico!aum filium Leukus et Johannem filium Sebus legitima cum citacione mediante, vel aliter quoquo modo legitime poterunt, ad easdem octauas sancti Martini contra sese in noslram praesentiam ad finalem decisionem dicle cau-