Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

clesiaslica sacramenta ministrare et ipsorum corpora cum decesserint in dicli monasterii cimiterio sepeli­re felicis recordacionis Clementis PP. V. predeces­soris nostri et alia qualibet constitutionibus contra­riis nequaquam obstantibus licite ualeant, iure tamen parochialis ecclesie et cuiuslibet alterius in oranious semper saluo, uobis et ipsis fralribus qui ibidem de­putati pro tempore fuerint, vt praefertur auctorita­te aposlolica despeciali graciatenore praesentium in­dulgemus. Nulli ergo oranino hominum liceat lianc paginam nostre concesssonis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beati Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit in­cursurum. Datum Auinion. II. kal. Januarii pontili­catus nostri anno septimo." L. bullae pend. Ex originali arcliiui nostxn. CYIII. Capitulum Strigoniense bullam Joannis XXII, PP. pro monialibus de Veteribuda transcribit. A. 1358. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis memorie commendantes, tenore praesenciura significamus qui­bus expedit vniuersis. Quod frater Johannes Lector de ordine fratrum minorura et cappellanus domine regine Vngariae ad nostram personaliter accedendo presenciam, ad mandatura eiusdem domine regine exhibuit nobis quamdam vnam bullam sanctissimi Pa­tris videlicet Johannis PP. XII. tenoris infrascripti, petens nos, ut tenorem eiusdem de verbo ad ver­bum rescribi, nostroque sigillo consignari faciendo, eisdem domine regine, et per consequens Abbatis­sis et conuentibus monialium ordinis sancte clare si­ue sancti damiani dare dignaremur, quia in specie

Next

/
Oldalképek
Tartalom