Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
honestati conuenire dignoscilur, animo nos decet lubenti concedere, et petentium desideriis congruum sufFragium impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibuss clementer annuimus, et monasterium vestrura SS. Cosmae et Damiani deraonte, Jadrensis dioecesis, in quo diuino estis mancipati obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscepimus, et praesentis scripti priuilegio comraunimus In prirnis siquidem statuimus, vt ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti regulam in eodera monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inujolabiliter obseruetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum iuste ei Canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum aut Principum, oblatione fidelium, siue aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestris quoque successoribus , et illibata permaneant; in quibus haec propriis diximus exprimenda vocabulis, locum ipsum, in quo praefatum raonasterium situm est, cum omnihus pertinentiis suis etc. — — Kgo Innocentius, Catholicae Ecclesiae Fpiscopus. Ego Guillelmus Episcopus Tusculanus subscripsi etc. Datum Auennione, per manum P. Episcopi Penestrensis, S. R. E. Vice Cancellarii, Indictione XI. Incarnationis Dominicae Anno MCCCLVIII. Pontificatus vero D. Innocentii PP. VI. anno sexto." Ecclesia ac monasterium SS. Cosmae et Damiani in insula Pasmania contra Belgradum , seu Albam maris sita, mox quadam calamitate funditus euersa fuit; restaurata quidem anno 1379« ast primitiuain celebritatem amisit.