Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Naues eorumdem Ciuium Nostrorum cum Vinis oneratas praesumsistis occasione Tributi arestare. Qua propterea Fidelitati Vestrae firmissimo Regio sub edicto praecipientes mandamus, quatenus stalim visis praesentibus, praedictas Naues eorumdem, ac Vina in eisdem contenta in praesentia JNicolai Filii Joannis Aulae Nostrae Juuenis hominis Nostri de Aula Nostra specialiter transmissi absque ornni Tributo admittatis secure pertransire. Si vero secus feceritis, ex tunc in Termino, quem idem homo Noster vobis assignabit, propria in persona comparere debeatis coram Nobis, rationem transgressionis Mandati mei regalis reddituri. Datum Budae in Dominica Esto mihi Anno Domini 1356. L. S. Indidera. " XCI. Idem Ciuitati Poson. liberum salis Austriaci vsum concedit, A. 1356. Ludouicus Dei gratia RexHungariae ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod nos commodis et profectibus fidelium nostrorum Ciuium et Hospitum Ciuiiatis nostrae Posoniensis iibenter intendere cupiientes, ipsis pro eorum et iam dictae Ciuitatis nostrae melioramento, vt sicut hactenus theutonicalibus Salibus vsi sunt, sic deinceps eisdem vti valeant, de gratia concessimus speciali, mandantes uniuersis et singulis, quorum interest firmiter et expresse, quatenus supradictos Ciues et Hospitcs nostros de Posonio in vsu praefatorum Salium non praesumant aliqualiter sub obtentu nostrae Dilectionis et Gratiae impedire. Datum Vyssegrad Feria secunda proxima post Festum Natiuitatis Virginis Gloriosae sub Anno Domini Millesimo CCCLVI.