Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

memoriae commendantes tenore praesentium signifi­camus, quibus expedit, vniuersis: Quod Blasius, filius Thomae, filii Fias de districtu de Rj ucse, ad nostram praesentiam accedendo, exhibuit nobis quod­dam priuilegium nostrum , super libertate quorum­dam Nobilium de Ryucse, et sua confectum tenoris infascripti, petens cum instantia, vt tenorem dicti priuilegii sibi in transcripto sub sigillo nostro concedere et dare dignaremur; cuius tenor talis est: Ludouicus , Dei gratia, Hung. Dalm. Cro. Ram. Seru. Gal. Lod. Cum. Bulgariaeque rex, Princeps Salernitanus et Honoris ac montis S. Angeli Domi­nus. Omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris , praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Justis petentium desideriis fa­cilem praebere consensum ius inuitat, ratio requirit et regalis munificentia exhortatur , praesertim in his, quae suorum subiectorum commodis videntur vtiliter conuenire. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire , quod Petrus, filius Syn­ben , Joannes filius Adornuk, Yalentinus filius Mar­tini, Stephanus filius Mouch, et Stephanus, filius Matthaei, Nobiles de Comitatu Rutyclia (sic) suis et aliorum proximorum suorum et generationum in personis ad nostram accedens praesentiam exhi­buerunt nobis quoddam priuilegium quondam Ex­cellentissimi Principis Domini Ladislai regis Vnga­riae, aui nostri charissimi, bonae memoriae confe­ctum, in facto libertatis eorumdem, tenoris infra­scripti; petens nostram Excellentiam humiliter et deuote, vt ipsum priuilegium et libertatem ipsorum expressam in eodem acceptare, approbare et ratifi­care, nostroque pro eisdem et eorum posteris priui­legio dignaremur confirmare. Cuiusquidem tenor ta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom