Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
LXXXIV. Idem Ludouicus terram Zuhna Ecclesiae Varadiensi noua donatione confirmat. A. 1355. Literae regis Ludouici confirmatoriae super possessione quadam Zuhna, Ecclesiae Varadiensi data et concessa. Datae Anno Domini MCCCLV-o duodecimo kalendas Martii." Originales iu archiuo Priraatiali, capsa C. nro 14. LXXXV. Ludouicus Rex Hungariae literas Conuentus Cruciferorum de anno 1300. litis circa Almad depositorias, transcribit. A. 1355. Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, Memoriae cnmmendamus. Quod religiosus vir Dominus, Frater Stephanus, Praepositus Ecclesiae de Saagh, ad nostram personaliter accedens praesentiam, exhibuit nobis quasdam literas patentes Magistri Dominici, et Conuentus Cruciferorum Domus hospitalis sancti regis Stephani de Strigonio; petens Nos, vt easdem de verbo ad verbum praesentibus Literis nostris patentibus inseri et transcribi faceremus, vberiorem ad cautelam. Quarum tenor per omnia talis est: Nos Magister Dominicus (V. supra ad an. 1300.) Nos igitur iustis et legitimis petitionibus dicti Domini Stephani Praepositi acquiescendo, praefatas Literas patentes dictorum Magistri Dominici et Conuentus Cruciferorum Domus hospitalis Sancti regis Stephani de Strigonio, praesentibus Literis nostris patentibus, de verbo ad verbum inseri et transcribi fecimus vberiorem ad cautelam. Datum Budae feria sexta proxima post festum Penthecostes.