Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Diuinum augmentandum, tum etiam ad Instantiam Dominae reginae, Charissimae Consortis suae, cuius protectioni idem Monasterium fuisset subiectum, taliter concessisset, quod Incolae eiusdem Monasterii, cuiuscunque Conditionis existant, ab omni coilecta seu exactione , quam in antea in denariis, victualibus, quam in rebus aliis quibuscunque pro regia Maiestate indicere contingeret, et etiam a violento descensu quorumlibet, impresentium (?) exemisset. Exhibuit etiam Literas patentes Dominae Elisabeth, Dei graiia, condam olim reginae Tributum Ecclesiae suae de Sagh, quae relatione Patronatus ad ipsam immedietate pertinuisset, quod secundum continentiam Priuilegii Domini Stephani regis piae recordationis, charissimi soceri eiusdem, in villa Palotha fuisset exigi consuetum , reddidisset, et restituisset eidem Ecclesiae de Saagh, sicut in antea habuisset et tenuisset et possedisset. Quae omnia Domina Elizabeth, Dei gratia regina Hungariae, suis Literis patentibus mediantibus, confirmatas acceptauit. Quarum tenoribus visis et seriose perlectis , praemissa omnia et singula praemissorum acceptamus. In cuius rei certitudinem pleniorem, praesentes eidem Domino Stephano Praeposito, et suo Conuentui, duximus concedendum ad cautelam. Datum quinto die congregationis nostrae praedictae, in loco memorato. Anno Domini Millesimo Trecentesimo quinquagesimo tertio.*' Ex eiustlem Palatini transumto anno 1359. emanato V. infra. LXXV. Literae Episcopi ac Capituli Vesprimiensis protestatoriae. S. a. Protestatio Domini Episcopi, ac Capituli Vesz-