Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

coram nobis; tamen quia nobiles domine mater et sorores suae innuptae, nuperrime cum regni homine et testimonio Capituli Ecclesiae A. per literas Do­miae reginae otlendere pertimescen. nollet. recipere pecuniam praenotatam; ideo dictus — memoraiam pecuniam apud eundem *— pro tempore dimittere conabatur; sed nos praetactam pecuniam prius pen­dere, et numerare faciente§, sab sigillo eiusdem — ad nos recepimus, et apud — vnum ex nobis de­posuissemus, in sequestro seruandam. Datum etc. Indidem p. 34. A nno 13 5 3. LXXI. Ludouicus super eadem causa inquiri iuhet. A. 1353. Ludouicus Dei gratia Rex Hungariae, fidelibus suis, Comiti vel Yice Comiti ac Judlium Comitatus — salutem et gratiam. Dicunt nobis nobiles puellae, filiae — de — Catharina et Eua vocatae , conque­rendo, quod cum ipsae nuperrime, videlicet in octauis S. Marlini Confessoris, iam diu praeteritis, nostro homine et testimonio Capituli Ecclesiae — secum adductis, mediantibusque aliis literis nostris super morte E. quondam fratris earum per — vt di­cilur lalrocinaliter interempti et potentiali ablatione rerum suarum in dicto Comitatu — iuxla antiquam consuetudinem regni nostri, inquisitionem, et eundem — contra se ipsas in specialem praesentiam nostram euocari facere voluissent; tandem — et •—- proxi­mi dicti — armatis manibus et ex prae concepta malitia in procuratorem ipsarum irruentes, equum eiusdem Procuratoris, ac dictas alias literas nostras

Next

/
Oldalképek
Tartalom