Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
omnino apud domos suas de eadem Ciuitate, quosdam vero ex ipsis facie ad faciem contra memoratum — filium — ad octauas — festi — iam veuturas in praesentiam vestrae Maiestatis euocassent, vno edicto, pro tribus etc. Datum vt supra. Indidem. LXVI. Capitulum Budense super portionibus possessionariis in Papocz, Elk, Chataber, duabus Pauli, ac toto Sebus per Georgium de Kuchky alienatis,pro Margaretha consorte Pauli dicti Magyar , fassionales elargitur. A. 1352. Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Budensis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum lam praesentiura quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire. Quod magister Georgius, filius Alexandri de Kuchky ab vna, Item Stephanus dictus Konok cum litteris procuratoriis sufficientibus , vice et nomine Margarete Consortis magistri Pauli dicti Magyar parte ab altera coram nobis personaliter conslituti Idem Magister Georgius dixit et uiua uoce est confessus, quod ipse pro suis necessitatibus vltra modum ad presens vrgentibus quasdam possessiones suas videlicet Papuch simul cum Elk et Chataber in eadem , in Comitatu Vasvariensi habitam, quantum et quacunque racione suam porcionem in eadem ipsum contingeret, ltem duas Pauli vocatas suas porciones in eisdem prout quantum vel quocunque tituio ipsum contingerent, Item possessionem Sebus vocatam in loto in Comilalu Supruniensi existentes , cum omnibus vlilitatibus et pertinenciis vniuersis Juribus et proprietatibus sicut prius vigoribus plurimorum litteralium Instrumentorum regaiium et iudici-