Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

cesi Weszprimiensi, more antiquo, soluantur Episco­po Vesprimiensi. Anno MCCCLII. Orig. in archiuo Vesprim. LXI. Ludouicus R. II. possessiones Borch et Eolved Archiepiscopo Stri­gon. confert. A. 1352. Ludouicus, Rex Hun.gariae, possessiones Borch et Eolved Archiepiscopo Strigoniensi confert. Anno Domini MCCCLIl." Originales in archiuo Primatiali capsa N. nro 19. LXII. Mandatum Ludouici 1. de a. 1352. ut Mercatores et Viatores per Tributum Reginae Genitricis suae in Vereknje habitum trans­eant. Ludouicus Dei gratia Rex Hungariae fidelibus suis vniuersis Mercalbribus et Viatoribus, quibus praeseutes ostendentur, salutem et gratiam. Dicit nohis Jakus Judex Ciuitatis Posoniensis, quod vos dimissis iustis semitis et viis vestris, per viam Verek­nye vocatam , sub officiolatu suo existentem, trans­euntibus, per falsas semilas et vias ire consvessetis, per quod Tribulum Dnae lleginae Genitricis nostrae carissimae in dicta viila Vereknye habitum annihila­ri et aboliri coepisset. Cum autem nos ipsum Tribu­tum dictae Dominae Reginae annihilari non velimus, volumus, et fidelitati vestrae firmiter et di^tricte Re­gio sub edicto praecipiendo mandamtis, quatenus dimissis falsis semitis et viis vestris, per iuslas ac consuetas semitas et vias vestras ad dictum Tribu­tum ipsius Dominae lleginae transeuntes ire debea­lis, et ibi iustum et consuetum Tributum vestrum

Next

/
Oldalképek
Tartalom