Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

septem annorum pignori obligassent Jacobo, filio Petri supra dicto; eo modo: quod idem Jacobus, filius Petri, per praefatam impignorationem particu­iam terrae cum suis vtilitatibus tenendi vsque cora­pletionem ipsorum septem annorum etpossidendi ha­beret facultatem , non praedicti Stephanus et Deme­trius, filii Dauid; post lapsum septem annorum prae­dictam particulam terrae redimere valeant atque possint ex permissione Dauid, filii ipsius Stepha­ni, Filii Dauid coram nobis similiter personaliter a­stanlis cuiusquidem impignoratae terrae a parte villae Lethkis in tribus locis sex metae terreae, et ab ipsis sex metis per vnum spatium versus fluRim Ipol ali­quantulum ascendit, et vadit ad vnam arborem Sa­licis et dcmum super ad vnam foueam , de nouo po­sitam, et deinde per conformia signa de nouo posita, vadit ad vnam arborem llieis, et abinde superius ad montem. Ila tamen quod si ipsum, Jacobum, fili— um Petri medio tempore mori contingeret; extunc a Joanne et Georgio, fratribus suis, praedictus Ste­phanus et Demetrius ipsam impignoratitiam terram redimere valeant tali obligatione mediante : quodsi adueniente ipsa septima reuolutione annuali Stepha­nus et Demetrius pro ipsis qualuor marcis cum di­midia compoti Budensis ab ipso Jacobo, fdio Petri vel praedictis suis fratribus redimere posset: extunc sine omni impedimento ipsam terram remittere et resignare eidem Stephano et Demetrio, vel Filiis eo­rum tenerentur; medio autem ipse praedictus Ste­phanus et Demetrius ipsum Jacobum, filium Petri in dicta particula terrae impignoratae contra quoslibet conseruare, assumpserunt. Si vero ipsa seplima re­uolutione annuali ipsam terrae particulam probi ho­mines aestimarent, el si vltra ipsas quatuor marcas

Next

/
Oldalképek
Tartalom