Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
2) Poteslas rcgurn Hungariae iudiciana. a) Rex Hungariae est supremus regni — Judex ; per se vel alios: „Judicii obseruatio quinta regalis coronae est ornatio: — Quando aliquid , quod tuae conuenit ad iudicandum dignitati, tibi venerit, cum patientia, misericordia, hoc adiudica; vt tua corona laudabilis sit et decora; alias noli per te iudicare; ne tua regalis dignitas vsurpatione inferiorum negotiorum foedetur: sed hoc potius ad Judices mitte, quibus hoc commissum est, vtipsi secundum suam hoc definiant legem." S. Stephanus decr. L. I. cap. V. b) Rex Hungariae est vitae ac necis Dominus : Rex eos, qui Bissenorum missos depraedati sunt, perditionis viros , iussit conspectibus suis praesentari; alloquens cur, inquit, legem transgredientes, viros innocentes condemnastis ? Sicut fecistis, ita faciat Dominus vobis coram me hodie : trangressores enim legum ferieridi sunt: et accepta sententia educti sunt, et — suspendio perierunt. u Ilartuic. 1. c. Cap. IV. c) Judicia regalia celebrat in synodis Dioeeesanis: Synodum Episcopi singuli bis per annum celebrent; ad quam vocatus non comparens, reus erit Judicio." Colom. Dec. lib. I. cap. 2. Tum Albae regiae: ,,Statuimus, vt annuatim in festo S. Stephani regis, nisi arduo negotio ingruente, vel infirmitate fuerimus prohibiti, Albae teneamur solemnizare. Et si nos interesse non poterimus, procul dubio ibi erit pro Nobis et vice nostra causas audiet Palatinus, et omnes Seruientes, qui voluerint, libere illuc conueniant." And. dec. A. 1222. art. l.Fundamento constitutionis huius suborta sunt iudicia Palatina-