Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
anno 1301. quibus magistri Petrus C. Neugrad, et Castellanus de Zonda, nec non Dionisius Banus de Zewrino ac magister Dapiferorum filii Comitis Nicolai, filii Ivanchae de Genere Bolugh cum Petro, et Pethew filiis Nicolai fiiii Oth de eodem Genere, ratione Castri Bohvgli, et eius appertinentiarum Melechdyhegy, Budik., Stylusche , Spanmezew ex infidelitate eorumdem filiorum Nicolai filii Oth sibi collatorum, amicam ineunt conuentionem, pro parte Nicolai Sclauoniae, et Croatiae Bani, Ivanka, Magistri Dapiferorum Castellano , et Jacobo filiis magistri Petri de Zech de Genere Bolugh, nec non aliorum de eodem Genere, transumit, et confirmat, solenni Priuilegio 15-o Calendas Maji anno 1347. Ex originali. XXIX. Capitulum Strigon. literas suas anna 1341. emanatas pro Thoma quondam Vaiuoda Transilu. priuilegialiter elargitur. A. 1347. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis , omnibus Christi fidelibus , praesenlibus pariter et futuris presentium notitiam habituris , salutem in Domino sempiternam. Ordo suadet aequitatis et nostrae conuenit considerationi, vt ea, quae iuris ordine processerunt, illibata conseruentur, et quae digne petuntur, gratiose admittantur. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod vir Magnificus Thoinas, quondam Vaiuoda Transiluan. nunc Comes de Keue, et de Karasov, ad nostram accedendo praesentiam , exhibuit nobis quasdam literas nostras clausas infrascripti tenoris petendo nos, vt praedictas Literas nostras in formam nostri priuilegii redigi faceremus, vberiorem ad cautelam. Quarum te-