Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
et pietas cordibus regum iugiter debent insidere? fidelitatibus et fidelibus servitiis eorumdem Stephani, Nicolai ct alterius Nicolai iuxta facultatem ipsorum vnacum dicto Johanne Bano domino eorum supreme fidelitatis opera exhibitis, nostre maiestati et impensis — in memoriam reductis, ad instantem ipsius Stephani petitionem predictos Nicolaum, filium Kene, et alterum Nicolaum, filium Andree, proximos suos, a labe nota et honere predicte pene culumpnie expropriantes et expurgantes, penitus reddidimus expeditos et per omnia absolutos. Ita vt a modo deinceps iidem pure et simpliciter a nota pene ipsius calumpnie exempti et absoluti habeantur, presentium fide mediante, et in eorum bonis et possessionibus iuxta pristinam eorum nobilitatem et libertatem pacifice et quiete gaudeant et fruantur, vobis autem palatino, iudici curie nostre vestrisque vices gerentibus item comitibus, parochialibus et iudicibus Nobilium quorumlibet comitatuum et generaliter cunctis regni nostri iudicibus et iusticiariis tam ecclesiasticis, quam secularibus, quibus presentes ostenduntur, firmiter precipiendo mandamus quatenus predictos Nicolaum et alterum Nicolaum ratione predicte pene calumpnie tam in iudicio, quam extra iudicium contra premisse no stre gracie formam per nos gratiose ipsis facte nullo modo molestare seu aggravare presumpmatis, datum in Posegwar, die dominico proximo post festum beatorum Petri et Pauli Apostolorum. Anno Domini Millesimo CCC. L. septimo. L. S. dorsaliter appressi. Ex originali collect. Nic. Jankovics.