Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

cogeste rei rnemoria propter vitam brevem homi­num caligine obliuionis obfuscata, nequeat in evum perdurare; proinde solicitudo adinvenit, vt que in tempore geruntur, ne simul labantur cum eo­dem tempore, literarum testimonio solidentur. Pro­inde ad vniuersorum notitiam harum serie volu­mus pervenire: quod Domina relicta Joannis, filii Alardi de Vizakna, Dorothea et Martha, filie eius­dem ab vna, parte vero ab altera: Andrea, filio Comitis Nicolai, filio Salamonis de Kelnuk, pro se et pro Stephano, Salamone, Michaele et Nico­lao fratribus suis vterinis, coram nobis persona­liter constitutis, per eandem Dominam relictam Joannis, Dorotheam et Martham filias eiusdem, sponte confessum extitit, ministerio viue vocis pariter et relatum, quod cum ipse in presentia Magnifici viri Domini Nicolai Konth, Woywodae Transiluani, contra predictos filios Nicolai, in vi­ginti sex marcis argenti ordine iudiciario conuicti extitissent, tunc pro ipsis viginti sex marcis per eosdem filios Nicolai predicto Domino Woyvode pro ipsis persolutis, cum etiam pro XXV. marcis plene datis et receptis, videlicet in toto LI. mar­cis quamdam possessionariam portionem ipsarum in possessione Regulkirch (Ringelkirch) vocata ha­bitam, easdem de iure contingentem, videlicet re­ctam quartam partem eiusdem possessionis vendi­dissent, imo vendiderunt praefatis filiis Nicolai, filii Salamonis, perpetuo et irreuocabiliter possi­dendam, tenendam, pariter et habendam coram nobis, nullum ius, nullamque proprietatem a mo­do deinceps sibi in eodem reseruando; sfed omne ius, Dominium et quaslibet proprietates in ipsos filios Nicolai penitus et per omnia transferendo: assummentes eosdem filios Nicolai ab omnibus pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom