Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

pro habenda ipsa divisione, per ipsum Nieolaum, filium Pauli, statui postulabat. Ubi idem Paulus, filius Nicolai, litteras conuentus S. Stephani Pro­tomartyris de Promontorio Varadiensi demonstra­rat, in quarum continentiis reperiebatur euiden­ter: Quod Magister Stephanus, filius Pauli Bani, de Malcha, coram ipso conventu cornparendo, as­tantibus sibi Fabiano et predicto Johanne, et filiis suis sana mente, spontanea sua voluntate fuisset confessus oraculo viue vocis: Quod omnes posses­siones suas, quas in comitatibus de Zernlin, de Zabouch et de Zathmar habere dignosceretur et haberet, Fabiano et Johanni praedictis, fdiis suis pro portionibus ipsorum, de eodem patre eorum eis prouenientibus iure perpetuo et irrevocabiliter contulisset perpetuo possidendas et habendas; postulabat enim idemPaulus, filius Nicolai, me­delam equitatis sibi impertiri de premissis; iure observato. Cumque igitur prefatum Stephanum, filium Chegze, legitimum Procuratorem dictorum Johannis, filii Stephani, et filiorum Petri, pro eisdem cum procuratoriis litteris dicti conuentus de Lelez astantem, de eo, vtrum ipse contra for­mam preexhibitarum litterarum aliquid objicere velit, vel ne? quesivissemus. Isque nil contra easdem litteras se opponere velle allegans, prae­missam causam debito fine, prout regni exigeret consuetudo, postulabat terminari. Vnde quia le­gitimus Procurator dicti Johannis, filii Stephani, in dictis octavis B. Michaelis Archangeli easdem tres possessiones Gawa, Berwey et Wossyan vo­catas, inter eosdem Johannem, filium Stephani, filium Pauli, et. filios Viti, ac Paulum, filium Ni­colai, indiuisa fore non abnegans; ipsum Stepha­num, filium Pauli, patrem prefati Joannis, An-

Next

/
Oldalképek
Tartalom