Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
routh vterina. Relicta videlicet Nycoiai Fily Andree dicti Urdung de Karul ex vna, et magister Marhardus, filius eiusdem Andree de dicta — — pro se personaliter et pro Ladislao Mychaele iilys Simonis ac Stephano Filio Michaelis fratrum suorum patruelium parte ab altera, coram nobis personaliter constituti, eadem nobilis domina Katherina dotem suam et res parafernales de Possessionifius et Possessionarys Porcionibus ipsius Nicolai mariti sui regni consuetudine exigente sibi prouenire debentes, quia ipse Magister Marhardus et fratres sui supradieti ipsam cum omni dileccione et honore conseruassent, ipsa totaliter eisdem indulsisset et penitus relaxasset et relaxauit coram nobis, habendo ipsum Magistrum Marhardum et Filios Fratrum suorum annotatos plene et in toto premissa racione expeditos ac per omnia quietatos, ea tamen condicione, mediante, quod ydem Marhardus et fratres sui supradicti ipsam Dominam vsque vitam suam rebus et expensis continue prouidere et debitum eidem impendere locis et temporibus oportunis tenebuntur, hoc tamen declarato, quod prefatus Magister Marouth Huic relaxacioni consensum prebuit et affensum. In cuijisrei testimonium presentes litteras nostras patentps concessimus sigillo nostro communitas, et cum presentes nobis fuerint reportate , nostrum super hoc Priuilegium conferemus. Datum Sabbatho proximo ante festum beati Michaelis Archangeli. Anno Domini MCCC. quinquagesimo." L. S. rotundi duorum pollicum cerae albae impressi e corrigia pendentis. Authographum in archiuo Comitum Karoly.