Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
stituti, vdem NicolauS Sacerdos Vice Arcliidiaccfnus ac Stephanus Sacerdos confessi extiterunt no^ bis spOntanee per hunc modum: Quod predictus Magister Nicolaus, in suis extremis in lecto egri* tudinis incumbenti , licet corpore inpos, compoS tamen sue mentis existente inter ceteras disposiciones suas coram ipsis ac eciam coram alys di1 scretis et probis viris tam Ecclesiasticis quam secularibus Nobilibus et ignobiiibus tunc presencialiter ibi existentibus tale condidisset seu fecisset testamentum, quod domine Katerine antedicte suC consorti legitime, filie vero magistri Petri cyne dicti Nobilis de Vlasci pro dote sua Equaciam suam, JugaBoum, ac ceteras pecudes et pecora sua, equos bonos suos, arma sua, seruos et ancillas quos libertati non permisit, vnum ciphum argenteum, nec non vniuersas res suas et domicilia in domo sua existcntes memoratus Nycolaus committens delegasset. Ita quod domina ante dicta suam dotem, aut quinquaginta marcas pro dote sua, super fratres suos iam memoratos nec eciam super alios suos proximos cognatos requirere, et recipere non possit, quas premissas delegaciones domini sui domina prefata sibi delegatas pro sua dote coram nobis dixit acceptasse, si dicti Fratres et proximi dictiNycoIai domini sui sibi dimiserint, memorati vero fratris Nycolai supra dicti ipsas delegaciones fratres eorumdem Nycolai domine praenotate, pro dote sua iuxta voluntariam delegacionem eiusdem Nieolai fratris eorum concessisse et dimisisse affimarunt — dimiserunt. ln cuius facti testimonium perpetuamque Firmilatem presentes concessimus cum apposicione nostri sigilli munimine roboratas Datum die dominico proximo post festum Sanctorum omnium.