Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

dernam fuisso veterein Biarmiam probabiliter ostendit, non levi argumento, Fennios ex Permia et locis finiti­inis, in quibus etiam hodie Hunnici generis populi sunt, ad sinuin Bothnicum profectos. — Turcae ac Tatari palu­dem vocant Ova et Uvu, quod cum Suoma Fennorum congruere videtur. Fennosque inter populos Hunnico­Ogoricos censet 7—8­,,Habent autem libri mythologici Septemtrionalium ab eo tempore, quo Neuri, trajecto Boristhene, ad Bu­dinos concessere, Odinum et Fennos profectos ad Sinum Bothnicum , et in ipsam Scandinaviam; ita ut deserto solo avitico coaluerint priinum ad Desnam fluvium, postea vero in extremis Lithuaniae limitibus, ac denique ad Sinum Bothnicum , ubi hodie Finnlandia, pervenerint. 44 E tomo I. Actorum Academiae Petropol. A. 1728. p.419. Lonionossovius Hist. P. II. sequentia ait: pag. 7. ,,Kuricus euocatus ad regimen a Russis, magnam Fin­nici corporis partem in suum ius recepit. p. 744 Sineus, Hurici trater, sedem fixerat ad lacum Bello Osserum, in qua plaga Csudi, seu Finni degebant. p. 75. Maera­ni, Vesry, et Muromi ex Finnico corpore erant. p. 77. Defuncto Rurico Olegus pro Igore A. 879. regnat, qui Kiowiam cum Finnis, occiso Diro et Oswoldo occupat. p. 107. A. 947. Czudi seu Finni ad fluvium Mfta et Luga non procul Novogrodo degebant. p. 174. Finni ad Mu­rom , Susdal et Rostov degentes , quum Russi exemplo sui Principis baptismum suscipiunt, eundem recipere recusant. Ibid. Glossarium Suio-Gothicum authore Joanne Ihre, Upsaliae A. 1769. edituin in suo Proemio scribit: ,,Co­ronidis loco super est, ut de lingua Fennica , quaeque illam proxime cognatione attingit, Lapponica, aliquid adferam: quae licet a lingva Gothica diversurn loquendi genium evidenter praeseferat, longe tamen plurima ha­bet, quae mutuam necessitudinem aperte produnt. Hunni ut in interioribus Russiae regionibus plurimasha­buere sedes , ita probabile est, alios eorum occidenteui versus trangressos, per Fennoniam ad Septemtrionalia haec regna penetrasse, dum alii diversa via in Illyrico sedes quaererenl. Non etenim arbitror alia ratione fa­cile explicari posse, unde extiterit insignis illa , quae in­ter liguam Ungaricam et Fennicam observatur aflini­tas , quaeque tanta est, ut certa fide inihi relatuni sit , in nupero bello , quod in Germania gessinius, milites

Next

/
Oldalképek
Tartalom