Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
borealis oras retrusi; ast usque Seculum XIII. certe clementiores intra Dwinam et Jaik fluvios coluerant: „ Scythicun regnum comprehensione una cingitur, sed in regna tria dividitur Baskardiam , Dentuam , et Magoriam — ab oriente Scytliico regno Jurianorum regnum, et post LocTataria, tandem Mongolia iungitur" inquitSeculo XIII. Simon de Keza. u „Longissime a Perside, transgressis Alpibus, quae descendebant a magnis montibus (Ural) , ad meridiem ingressi sumuspulcherrimam plamliem, habentem montes altissimos a dextris (Altay)et quoddam mare a sinistris sive quemdam lacum, qui durat 15 dies in ciicuitu (lacus Araal) et illa tota planities irrigabatur ad libitum aquis descendentibus de montibus, quae omnes recipiuntur ad illud mare. Terra illa solebat dixi Organum (Orgens). Jugurum terra contiguatur cum terra praedicta. Organum inter montes illos versus Orientem." Vilhel. Rubruquis V. Cod. Dipi. T. IV. Vol. II. p. 280— 1. — Quid quod, Ugrici in media regione Uralensi ad orientem hodiedum deprehenduntur ? Vetus proin Ugoria seu Juguria non fuit ad Se» ptemtriones , sed ad orientem Australem : Obsessa a Hunnis, Turcis dictis : „Hunni sunt habitantes ad Orientem, ubi vicinus est Persis, quos Turcos etiam nominari pluribus iam constat." Theophjlactus Samocatta Hist. edit. Ven. p. 120. Parisp. 177. — „Apud Jugures hos est fons et radix idiomatis Turcici, et Cumanici"!. c. testatur idem a Rubruquis. —- Oras has fere totidem verbis descripsit magno veritatis historicae lucro, legatus Caesareo Russicus Nicolaus Murawiew, Reise durch Turkemannien nach Khiva in den Jahren 1818 — 1820. iibersetzt von Ph. Stahl in II. Theilen. Berlin C. Beymer.