Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
§. 42. Eadem Schamanismi superstitione Magyarorum primores, antequam ad sacra transivis«ent ehristiana, occupatos fuisse, in liquido non minus est: Theophylactus ait: Turcae Diis equos, et boves et oves sacrificant, habentque sacerdotfes, in quibus inesse vaticinandi facultatem arbitrantur." Hist. L. II. c. 8. „Diis immortalibus magnas victimas fecerunt» — In eodem loco more paganismo occiso equo pigvissimo magnum Aldomas (epulum sacrum) fecerunt: Anonymus B. r. Notarius cap. 15.et 16. „Ecce universa multitudo Hungarorum catervatim 'Confluxerunt ad Endre ac Levente, quod permitterent universum populum ritu paganorum vivere, episcopos, et clericos occidere, ecclesias destruere , christianam fidem abiicere, et idola colere. Primus autem de Hungaris nomine Vatha de castro Belus dedicavit se daemoniis radens caput suum et cincinnos dimittens sibi per partes tres ritu paganorum, cuius filius nomine Janus multum postmodum tempore ritum patris sequendo, congregavit ad semagos, et pythonissas, et aruspices, per quorum incantationes valde gratiosus erat apud Dominos. De multis autem Deabus suis una nomine Rasdi capta et in carcere reclusa fuit. — Tunc detestabili et execrabili admonitione illius Yatha omnes populi libaverunt se daemoniis et coeperunt comedere equinas pulpas, et omnino pessimas facere culpas." Chronicon Thuroczii P. II. c. XXXIX. Etiam sub Beia I. plebs constituit sibi Praepositos, quibus praepararunt Orcistrum de lignis. — Praepositi vero miserunt ad regem et Proceres nuncios dicenlcs: Concede nobis ritu Patrum no-