Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Lanae his usus et Yestium ignotus, et quamquam continuis frigoribus aificiantur, pellibus tantum ferinis et murinis induuntur, laboribus et bellis asperi, vires corporum immensae. Abundat vero tanta multitudine populorum, ut eos genitale solum non sutficiat alere, Ab hac ergo populosa regione frequenter gentes egressae sunt, quae et partes Asiae, sed maximesibi contiguam Europam, affiixerunt." Mores Hetumagyarorum sic depinxit: „Anno Dominicae Incarnationis 889 gens Hungarorum ex supradictis locis a finitimis sibi populis, qui Peczinaci vocantur, a propriis sedibus expulsa est eo, quod numero et virtute praestarent, et genitale, ut praemisimus , rus, exsuperante multitudine non sufficeret ad habitandum. Horum itaque violentia effugati ad exquirendas, quas possent incolere, terras sedesque statuere, valedicentes Patriae iter arripiunt, et primo quidem Pannoniorum, Chunorum, et Avarum solitudines percurrentes, venatione et piscatione victum quotidianum quaeritant; deinde Carentanorum , Marahensium , et Vulgarum (Bulgarorum) fines crebris incursionum infestationibus irrumpunt , perpaucos gladio, multa millia sagittis interimunt, quas tanta arte ex corneis arcubus dirigunt, ut earum ictus vix praecavexn possit, cominus enim in acie praeliari aut obsessas expugnare urbes nesciunt. Pugnant autem procurrentibus equis, aut terga dantibus, saepe etiam fugam simulant, nec pugnare diu possunt. Ceterum intolerandi forent, si quantus est impetus , vis tanta et perseverantia esset; plerumque in ipso ardore certaminis proelia deserunt, ac paulo post pugnam ex fuga repetunt, ut cum maxime vicisse putes, tunc tibi discrimen subeuu-